Mostrando entradas con la etiqueta veguer. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta veguer. Mostrar todas las entradas

Ildefonso II Aragonum Rege. vicarium nisi Cathalanum

XLVII.

Constitutiones pacis et treguae editae Gerundae ab Ildefonso II Aragonum Rege, denuoque firmatae apud Villamfrancam Poenitentium (Villafranca del Penedés, Penades).

Ex Lib. virid. Capit. eccl. Gerunden. fol. 206. b.

Cum divinarum et humanarum rerum tuitio ad neminem magis quam ad Principem pertinere dignoscatur, nichilque iam proprium debeat esse boni ac recti Principis quam injurias propulsare, bella sedare, pacem stabilire et informare, informatamque subditis conservandam tradere, ut de eo non incongruae dici et predicari possit quod a Principe Regum dictum est: Per me Reges regnant et potentes scribunt justitiam; ea propter anno ab Incarnatione Domini MCLXXXVIII. idus augusti habito super hoc tractatu et deliberatione apud Gerundam cum Berengario Venerabili Terraconensi Archiepiscopo, et quibusdam suffraganeis suis, omnibus quae magnatibus sive Baronibus terrae nostrae, quibus unanimiter justum et equum visum est comuni utilitati expedire, ut in tota terra nostra a Salsis (Salses) usque ad Tortosam et Ilerdam cum finibus suis pax et treuga instituatur, et nephanda raptorum et predonum audatia exterminetur. Nos qui per gratiam Dei in regno Aragonis et comitatu Barchinonae et provintiae preesse dinoscimus, cum predictorum omnium assensu et voluntate publicae utilitati providentes et saluti animae et parentum nostrorum consulere volentes, ecclesias omnes et personas religiosas cum omnibus rebus suis nostrae protectionis praesidio vallare, ac perpetuo munire disposuimus. Inde est quod omnibus tam clericis quam laycis qui in jam dicta terra nostra degere noscuntur, treugam et pacem secundum formam infra positam et prescriptam, tenendam et inviolabiliter conservandam injungimus, nosque et ad id observandam etiam in eos qui eam violaverint animadvertendum alligamus et astringimus. In primis igitur parentum nostrorum sequentes exempla cum consilio et voluntate supradictorum virorum ecclesias omnes et earum cimiteria quia spetiali censura hominum in bonis Dei intelliguntur sub perpetua pace et securitate constituimus. Ita quod nullus cuiuslibet professionis eas vel earum cimiteria vel sacraria cuiuscumque ecclesiae in circuitu constituta invadere aut infringere praesumat, nichilque inde abstrahere attemptet, feriendis huiusmodi statuti temeratoribus pena sacrilegii eiusdem loci Episcopo inferenda et satisfactione dupli dampni quod fecerint ei qui passus est, praestanda. Ecclesias quoque incastellatas sub eadem pacis et treugue securitate constituimus. Ita tamen ne aliquis in eisdem ecclesiis praedam vel alia malefitia congreget vel guerram inde faciat. Quod si contra factum fuerit, quaerimonia ad Episcopum in cuius episcopatu comissum fuerit, et ad nos sive Baiulum nostrum deferatur, et ex tunc auctoritate nostra et Episcopi vel quod comissum fuerit emendetur vel a pace predicta ecclesia sequestretur. Dominicaturas quoque Episcoporum et canonicorum et monasteriorum et omnium clericorum sive res eorum sub eadem pacis securitate constituimus poena duplae restitutionis inminente eis qui eas invadere vel dampnum dare praesumpserint. Set et clericos, monachos, sanctimoniales et viduas eorumque res omnes sub eadem pacis defensione constituimus; ita quod nemo eos aprehendat, nichilque eis injuriae inferat, nisi in maleficiis inventi fuerint. Si quis vero in aliquem istorum violentas manus injecerit, vel eis aliquid abstulerit, ablata in duplum restituat, et de injuria nichilominus juditio Episcopi in cuius diocesi factum fuerit ille satisfatiat, et insuper sacrilegii penam Episcopo dependat. Immunitates quoque templi et hospitalis Jherosolimitani, et Dominici Sepulcri, necnon et aliorum locorum venerabilium, set et eorundem locorum venerabiles fratres cum omnibus rebus suis sub eadem pacis defensione et poenae interminatione pariter cum clericis et aliorum locorum venerabilium, set et eorumdem locorum venerabiles fratres cum omnibus rebus suis sub eadem pacis defensione et poenae interminatione pariter cum clericis et eorum rebus et ecclesiis constituimus. Villanos et villanas et omnes res eorum tam mobiles quam se moventes, videlicet, boves, asinos, asinas, equos et equas, oves et porchos, ceteraque animalia sive siu apta ad arandum sive non sub pacis et treugae securitate (pone securatate) ita constituimus, ut nullus cuiuslibet professionis eos capiat vel alias in corpore proprio vel in rebus mobilibus dampnum eis inferat, nisi in maleficiis inventi fuerint, vel in cavalcatis cum dominis suis vel cum aliis ierint, vel cum armis contra aliquem exierint. Set et tunc cum reversi fuerint de cavalcatis securitatem eis praestamus, si in ipsis cavalcatis dampnum dederint ei qui propter culpam propriam a predicta treuga fuerit exclusus. Item constituimus ne aliquis mansiones villanorum diruat vel incendat, vel alias ignem ad nocendum subponat, neque oliveta succidat, vomeres et alia instrumenta aratoria sint in eadem pace, vel ille vel illa qui cum predictis animalibus araverit vel ea gubernaverit cum omnibus quae secum portaverit vel habuerit eadem pace muniatur. Et nullus homo ea animalia aratoria pro pluvo, vel alia occasione capere vel rapere presumat; servata tamen exceptione rusticorum qui debitores vel fidejussores sunt pro aliis non dominis tamen ut inferius continetur. Si quis contra huiusmodi constitutionem venerint, liceat (parece una ll) ei infra XV dies a tempore comonitionis ab Episcopo et domini Regis vicario simpliciter malefitium restituere nulla alia poena adjecta, nisi LX solidos quos emendet pro treuga fracta, nisi fuerit tale factum quod importet aliquam poenam secundum tenorem consuetudinis scripte praestandis insuper, si fuerit. Si vero infra praefatos XV dies noluerit restituere malefitium illud, prout proxime dictum est, cogatur inferre simplum vel duplum qualitate dampni inspecta, prout tenor consuetudinis scripte se habuerit cum poena similiter LX solidorum. Quod si commonitus neutrum facere voluerit, a predicta treuga malefactor et eius coadjutores separati intelligantur, ita quod si aliquod malum propter hoc eis allatum fuerit, non requiratur pro pace et treuga fracta, servata tamen pace animalium aratoriorum et instrumentorum suorum et incendii. Set si malefactor et adjutores eius jam dicto quaerelanti ullum malum fecerint emendetur pro pace fracta. Preterea constituimus ut si forte duo vel tres aut plures homines alicuius militis vel cuiuscumque domini alicubi locorum sibi invicem rixati fuerint, quodcumque dampnum sibi inferant, vel ex quacumque alia causa controversiam habeant, lis apud dominos eorum exagitur et terminetur. Si vero diversos habuerint dominos statuimus ut justitiae plenitudinem ad invicem exhibeant et juditio eorum dominorum causa dicta debito fine terminetur. Verumptamen si infra XX dies domini eorum justitiae plenitudinem inter eos exhibere noluerint, liceat post eosdem XX dies transactos praedictis hominibus quaerimoniam suam apud Episcopum et vicarium Regis deponere, et per eos ut supra statutum est vindicta pacis et treugae sumatur. Item terras in contentione positas nullus villanus laboret, ex quo constiterit apud judicem ordinarium possessores (pone possesores) nolle stare justitiae. Si vero bis vel ter (2 o 3) comonitus eas laboraverit, et propterea dampnum susceperit, non requiratur pro pace fracta preter mortem et debilitationem personarum, et salva pace bestiarum in usum laborationis (laborar; aratione; llaurar) deditarum et incendii. Nolumus enim quod propter quaerimoniam rusticorum aratoria animalia depredentur, invadantur et disperdantur. Si quis autem debitor vel fidejussor extiterit et satisfacere creditori non curaverit, de suo proprio pignoretur, nec pro pace fracta habeatur, servata tamen pace bestiarum in usum laborationum deditarum et incendii, in eo videlicet casa ubi quis pro domino suo fidejussor extiterit. Item decernimus ne quis cuiuscumque professionis licentiam habeat pignorandi aliquem rusticorum vel bajulorum ex contractu domini sui, prout proxime supradictum est, pena fractae pacis imminente illi qui contra fecerit, nisi debitor aut fidejussor pro domino suo extiterit, exceptis illis bajulis qui militibus sicut scriptum usaticum comparantur, nisi debitor aut fidejussor pro domino suo extiterit. Item cum sit de proposito nostro unicuique jus suum servare et malignitatibus quorundam in quantum possumus occurrere qui de dampnis datis et possesionibus ab ipsis detentis a quibuslibet conventi et legitime citati in jure respondere negligunt, exclusis primo ipsis contumacibus, et separatis a treuga et securitate supradicta et excomunione Episcopi subsecuta. In hiis duobus casibus damus licentiam pignorandi ipsis actoribus et res eorum accipiendi et etiam rusticorum suorum, salvis tamen animalibus aratoriis et incendio. Conventos autem a dominis suis de traditione sive de bausia qui secundum consuetudinem scriptam innocentiam suam purgare noluerint, ab hac pace sive securitate tam eos cum hominibus et honoribus suis quam eorum coadjutores excludimus et excipimus. Salvitates quoque tocius terrae nostrae tam novas quam antiquitus constitutas sub praedicta pace et securitate ponimus et constituimus. Fures et latrones et eorum receptatores, si malum quod fecerint restituere noluerint et directum facere contempserint, a predicta pace et securitate secludimus (: excluimos). Item constituimus (pone con-tituimus) quod si malefactor amonitus ab Episcopo vel vicario domini Regis subjacens excomunicationis vinculo predicto modo satisfacere noluerit, Episcopus cum vicario domini Regis congreget exercitus totius suae diocesis in hunc modum ut unus homo de unoquoque manso sequatur exercitum, et si competens vindicta a malefactore sumatur. Quod si mansi inhabitator ad congregationem exercitus unum hominem mittere noluerit, excomunicetur ab Episcopo et tamdiu excomunicationis vinculo subjaceat, donec sit satisfactum Episcopo et vicario arbitrio eorum. Preterea constituimus quod si Episcopus neglexerint exhibere suam justitiam, et malefactoribus amore vel timore malefactorum non possit ipse Episcopus vel homines sui tamdiu in nostra curia vel in nostris vicariis invenire justitiam, quamdiu negligentiam suam non emendaverit, liceat vicario ipsum malefactorem excludere a pace supradicta. Item constituimus quod si malefactor noluerit resarcire comissum, prout superius dictum est, ab Episcopo et vicario domini Regis amonitus et propter contumatiam ejus Episcopus et vicarius cavalcadas ad sumendam vindictam super induxerint et ibi Episcopus et vicarius expensas fecerint vel alia dampna inde contraxerint, ut restituantur expensae et cetera dampna arbitrio Episcopi et vicarii. Item vias publicas sive caminos vel stratas in tali securitate pono et constituo ut nullus inde iter agentes sub pace comprehensos invadat vel in corpore proprio sive rebus suis aliquid injuriae vel molestiae inferat. Quod si quis contra fecerit, in duplum restituat et poenam LX solidorum inferat. Preterea illud constituendum esse et firmiter observandum censuimus sub eadem treuga et pace dies dominicas esse, festivitates omnium Apostolorum, Adventum Domini usque ad octavas Circumcisionis, et Quadragessimam (Cuaresma) usque ad octavas Paschae, diem quoque Ascensionis Dominicae, necnon Sanctum Penthecosten cum octavis suis, et tres festivitates Sanctae Mariae, et festivitatem Sancti Johannis Babtistae, et Sancti Michaelis, et omnium Sanctorum, et Sancti Foelicis Gerundae. Et preterea sciendum est quod predicta poena LX solidorum dividatur pariter inter nos et Episcopum cum medietate dupli. Alia medietas dupli applicetur illi qui dampnum passus est. Item volumus quod occassione huius constitutionis in nullo derogetur usatico (uso, usatge; + consuetudine : costumbre; más usado en plural, usaticos, consuetudines) scripto, scilicet, in dandis potestatibus castrorum a vassallis dominis suis, sive in restituendis vassallis vel omnibus aliis. Item statuimus quod si aliquis contra consuetudinem scriptam venire presumpserit, si dampnum sibi vel suis coadjutoribus datum fuerit, non requiratur nec emendetur pro pace fracta. Item statuimus, quod si pro pastu pecoris (pécora) oves vel boves vel alia quaelibet animalia ducta aut inclusa fuerint, non requirantur nec emendentur pro pace fracta. Item omnibus sit manifestum, quod nos promittimus quod de cetero non aliquid exhigamus occasione bovatici vel constitutae pacis ab aliquibus hominibus constitutis a Salsis usque Ilerdam et Tortosam et in suis finibus. Promittimus quod non constituamus in tota supradicta terra vicarium nisi Cathalanum.

(ni veguer ni catalán, castellano, castellán, castlà, castlá, etc)

Ut autem haec omnia supradicta melius et firmius observentur, ego Ildephonsus Dei gratia Comes Rex Aragone, Comes Barchinonae, et Marchio Provintiae in Penitense apud Villamfrancham juro tactis corporaliter sacrosanctis Evangeliis omnia supradicta me bona fide observaturum, si Deus me adjuvet, et haec sacrosancta Evangelia, et observari faciam. = Signum + Ildephonsi Regis Aragonae, Comitis Barchinonae, et Marchio Provintiae.

DVA, Borao, V

VAGAR. n. Se usa en la expresión vagar te puede para significar la facilidad o disposición para alguna cosa. - n. También se usa en frases como estas: ya te vagará jugar por la tarde, harto te vagará estudiar cuando entres en el colegio.

VAGO. a. Erial, solar, vacío.

VAGILLO. - n. Cacharro: la Academia define como provincial bagillo, cuba o tonel.

VALENTOR. n. Valor, estimación o precio, y así se dice valentor de un real, valentor de un alfiler.

VALENZA. n. Parece significar valentía, denuesto, riepto (reto) o desafío, a juzgar por las palabras de Cuenca que, refiriendo antiguos privilegios, dice "el pechero que hiciere valenza a caballero, no siendo pariente en cuarto grado, pierda caballo y armas:" tiene alguna conexión con la voz soberbia usada en el fuero de Sorauren (Navarra), en donde dice "que ningún Señor les hiciere soberbia" esto es, agravio o violencia (superbia). (Valenza, valença, valensa : apoyo, dar la cara por alguien; se lee en muchos textos antiguos de la Corona de Aragón)

VALERSE. n. Tener valor alguna cosa, y así se dice "este año se vale mucho el trigo."

VALONES. c. Calzones.
VARA. n. Látigo, zurriago (surriaca, suriaca, zurriaca, zurriaga): se toma la parte por el todo.

VAREAR. n. Ahuecar, esponjar, mullir la lana de los colchones; también se dice palear, y aunque ambas voces están explicadas por la Academia, lo están de un modo general. (esbatussá, varejá)
VAREADOR. n. El que tiene por oficio varear la lana. (esbatussadó, esbatussadora)

VARELLO. n. Val pequeña. (valle pequeña; vallico, vallecico, vallecito; valleta)

VASALLERÍO. n. Derecho sobre los vasallos y condición de los vasallos, o sea vasallaje. "Soldamos de fe... de vasallerio é de todo otro cualquiere deudo de que vassayllo ó natural deue etc." (Códice de la Unión).

VASALLOS DE PARADA. n. Los que daban tributos personales a los ricos-hombres. Trata de ellos Cuenca en su obra de este título.

VASILLOS. n. Ombligo de Venus, planta.

VASO DE AGUA. n. Llámase censo del vaso de agua el que consiste en el 5 % del capital (antes el 10) por cada enajenación, no pudiendo hacerse esta sin consentimiento del censualista.

VEDADO. Laringe, o cavidad entre la glotis y la epiglotis.

VEDALERO. n. Cada uno de los dos ministros elegidos por el capítulo general de ganaderos de Zaragoza para desempeñar las ejecuciones, embargos, visitas y otras diligencias judiciales. En Navarra tenían el mismo nombre los guardas de los campos, y hoy se conserva en Agredas el de vidaleros.

VEGUER. a. Juez o alcalde de un partido o territorio. (vicarius)

VELA. p. Toldo de tela burda y consistente. - n. Especie de quitasol de grandes dimensiones que se fija en tierra y sirve para preservarse de la intemperie los vendedores o feriantes.

VELLUTERO. p. Oficial que trabaja en seda. (vellut : terciopelo)

VENDEMA. d. Vendimia. (verema, berema, vrema, brema; verbo bremá, vremá)

VENDERÍA. n. Puesto público o tienda en donde se vende alguna cosa.

VENORA. a. Hilada de piedra o ladrillo en las acequias, que colocada de trecho en trecho, sirve de señal a los que hacen las limpias.

VENTANO. n. Ventanico o ventanillo según la Academia, que sólo admite estos diminutivos pero no su respectiva voz radical.

VERA. p. Orilla.

VERDASCO. VERDUSCO. VERDUZCO d. Látigo de cuero o rama de árbol. (verga)

VEREDA. n. Cada uno de los nueve distritos en que se dividía el reino de Aragón para el efecto de hacer la cuestación ordinaria en favor del hospital de Zaragoza.

VERGUER. VERGUERO. a. Alguacil de vara, macero. (vara : verga; virgarius)
VETA. d. Trenzadera o cinta de algodón. - d. Hebra de hilo.

VIAJE. n. Vez, y así se dice este viaje no puede serviros: es voz del vulgo y tiene, como se ve, bastante más latitud que los significados de la Academia. (vegada)

VÍAS PASTORILES. n. Las señaladas en general para trashumar el ganado.

VICERA. n. Adula: úsase también en Navarra: en Castilla bicerra es cabra montés y vecera hato de puercos u otros ganados que van a la vez, así como vecería manada de ganado por lo común porcuno (porcino) perteneciente a un vecindario. - Vecero está usado por muchos, entre otros por Berceo (vecero y Berceo son palíndromo), en sentido de cosa que se hace por turno o persona que la hace.
VICIOS (dar). a. Mimar.

VICIOSO. a. Mimado, educado con demasiada libertad.

VIDARRIA. n. Hombrecillos, planta.

VILLANOS DE PARADA. n. Llamados de convención o convenio por el que hacían de servir a los infanzones sin poseer nada propio, pestilente y miserable condición como dice el ob. Vidal de Canellas: eran adscriptos a la gleba o al terruño, y equivalían, según Ducange, a los collati tendelli o collaterii.

VILLERO. n. Pueblo de corto vecindario, tal vez sinónimo de villorrio pero sin su carácter despectivo, y probablemente mayor que la aldea y aun el lugar, al cual precede en el Códice de los ff. de la Unión, en donde se habla mucho de "las ciudades, villas, villeros e lugares de la jura de la dita unidat."

VINATERA. n. Insecto del orden coleóptero.
VIÑUÉGALO. n. Guarda de las huertas.

VIOLA. a. Violeta, alhelí.

VIOLARIO. a. Pensión que lleva al convento el que profesa. - n. Pensión que se asegura a uno por toda su vida, mediante la cesión que este hace de su hacienda o parte de ella.

VISLAY (al). n. De soslayo.

VISTRAER. d. Desembolsar. - d. Sonsacar. - n. Pagar o satisfacer una cantidad: en este sentido, que es casi igual al de desembolsar, usan de aquella palabra las Ordinaciones de la casa de Ganaderos de Zaragoza promulgadas en 1805, a las cuales hemos acudido para comprobar algunas palabras de ganadería, si bien allí no se hallan todas las de nuestro Diccionario. (bestraure, bestreta)
VIUDEDAD. a. Usufructo que sobre los bienes del cónyuge finado goza el superviviente mientras continúa en la viudez.

VIZALERO. d. Dulero.
VOCEADOR. n. Pregonero. En algunas partes se le llama también vocero, palabra con que por otra parte se designó al abogado en Castilla y en Navarra.
VOLADA. d. Ráfaga de viento.

VOLANDERA. n. Se dice de la firma común por su mucha generalidad, pues comprende todos los jueces y todos los casos.
VUELTAS. d. Techo. (revoltón; revoltó, tipo de reijola per al techo)

VULCAR. d. Volcar. (volcá, vulcá; volco, volques, volque, volquem o volcam, volquéu o volcáu, volquen; ver bulquetada, bulquete)

VULTURINO. d. Nasa de pieles para pescar.

Què vol Hitler ?

¿Què vol Hitler?  ¿ Qué quiere Hitler?  El estrecho vínculo entre el nazismo y el nacionalismo catalán Es bien sabido, gracias entre otr...