N. 21.
Notariorum 1. Ferdinandi II.
n. 3679. fól. 134 v.
Francisci Carbonelli.
Nos Ferdinandus etc.
Attendentes nos cum carta nostre sigillo inpendenti munita data in
Villa de Madrit vicesimo octavo die mensis Aprilis anno
presenti et infrascripto constituisse et creasse vos fidelem scribam
nostrum ac tenentem claves Regii Archivi nostri apud
Civitatem Barchinone Franciscum Carbonellum in notarium
publicum per totam terram et dominationem meam ita quod in
universis terris et locis dicioni et jurisdictioni nostre subiectis
possitis recipere et conficere testamenta codicillos acta
attestationes sententias et quelibet alia instrumenta quorumcumque
contractuum essent et quaslibet alias scripturas auctenticas et
publicas et eas scribere ac scribi facere per substitutum aut
substitutos a vobis juratos tamen prout hec et alia in carta ipsa
latius continentur. Attendentes etiam per vos fuisse nobis humiliter
supplicatum ut auctoritatem et decretum huiusmodi vobis ut predicitur
concessa ampliare de benignitate nostra dignaremur. Nos vero
supplicationi vestre benignius annuentes attentis et consideratis
sufficiencia ydoneytate ac fama vestris quas in conspectu nostri et
alias pluries novimus comendabiles et expertas tenore presentis carte
nostre concedimus vobis dito Francisco Carbonell ac
plenam licentiam impartimur quod in universis et singulis terris et
locis dicioni et jurisdictioni nostre subiectis possitis per vos aut
substitutum vel substitutos aut substituendum vel substituendos a
vobis tamen juratos recipere et conficere ac recipi et confici facere
acta attestationes sententias et quelibet alia instrumenta
quorumcumque contractuum fuerint et quaslibet alias scripturas
publicas et auctenticas civiles et criminales exceptis testamentis
codicillis et aliis ultimis voluntatibus in quibus vos habeatis
personaliter interesse. Nos enim ipsa acta et attestationes per
dictos juratos aut substitutos per vos assumptos et imposterum
assumendos recipienda et recipiendas dictis testamentis codicillis et
aliis ultimis voluntatibus quibus vos interesse volumus ut preffertur
exceptis valere volumus et tenere ac si per vos recepta essent
personaliter aut confecta seu in manu et posse vestri firmata et
eisdem auctoritatem nostram interponimus pariter et decretum ita quod
in juditio et extra juditium fides plenaria adhibeatur et omnimodam
obtineant roboris firmitatem dum tamen vos subscriptionem vestram et
signum apposueritis in eisdem. Mandantes igitur per presentem cartam
nostram gubernatori nostro generali eiusque vices gerentibus vicariis
justiciis baiulis curiis supraiunctariis calmedinis merinis
juratis et universis et singulis aliis officialibus et subditis
nostris presentibus et futuris dictorumque officialium locatenentibus
quatenus hanc nostram concessionem et auctoritatem ac ampliationem et
omnia et singula in presenti carta nostra contenta firma habeant
teneant ac inviolabiliter observent et non contrafaciant quavis causa
et ipsis instrumentis et aliis vestris publicis et auctencis
scripturis adhibeant plenam fidem quibusvis ordinationibus seu
statutis generalibus vel specialibus in contrarium factis
obsistentibus nullo modo. In cuius rei testimonium presentes fieri
jussimus nostro sigillo
comuni inpendenti munitas. Date in Civitate Corduba
die XXIII mensis Augusti anno a nativitate Domini millesimo
quadringentesimo octoagesimo tertio Regnorumque nostrorum
videlicet Sicilie anno XVI Castelle et Legionis decimo
Aragonum vero et aliorum quinto. - Joannes Moner
Vicecancellarius.
Galcerandus Bertrandus mandato
regio facto per Joannem Moner Vicecancellarium
qui eam signavit.
P.
Doc. 22