Mostrando entradas con la etiqueta Sicilie. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Sicilie. Mostrar todas las entradas

N. 6. Itinerum 4. Infantis Ferdinandi, Locumtenentie Joannis II. n. 3518, fól. 80 y 81.

N. 6. 
Itinerum 4. Infantis Ferdinandi,
Locumtenentie Joannis II. n. 3518,
fól. 80 y 81.

Después de copiar íntegra y exactamente el documento precedente, pone a su pie la confirmación que se sigue.

Et nos Ferdinandus eadem gratia Rex Castelle Legionis Sicilie etc. visa carta paterna Regia et contentis in ea moti eisdem respectibus quibus dictus Serenissimus dominus Rex genitor noster motus extitit in concedendo tenore presentium deque nostra certa scientia et expresse cartam preinsertam ac omnia et singula in eadem contenta laudamus approbamus ratifficamus et confirmamus ac de novo concedimus nostreque laudationis aprobationis ratifficacionis et confirmationis ac nove concessionis munimine roboramus in quorum testimonium presentem fieri jussimus sigillo gubernationis nostre generalis quo antequam ad apicem horum Regnorum assumpti essemus utebamur cum alia nondum fabricata fuit inpendenti munitam. Datum in Civitate de Xerez die XXIII mensis octobris anno a nativitate Domini MCCCCLXXVII Regnorum nostrorum videlicet Castelle et Legionis anno quarto Sicilie vero decimo.

Yo el Rey.

Dominus Rex et primogenitus mandavit michi Gaspari Darinyo visa per Gabrielem Sanchez Locumtenentem generalis Thesaurarii et Jo. Danchias pro conservatore generali.
P.

Documento 7

DOCUMENTOS A QUE SE HACE REFERENCIA EN LA BIOGRAFÍA.

DOCUMENTOS A QUE SE HACE REFERENCIA EN LA BIOGRAFÍA. 

N. 1.

Varia 12. Notariorum 4. Alfonsi IV, n. 2931, fól. 62 v.

Petri Michaelis Carbonell.

Nos Alfonsus Dei gratia Rex Aragonum Sicilie citra et ultra farum Valentie Hierusalem Hungarie Maioricarum Sardinie et Corsice Comes Barchinone Dux Athenarum et Neopatrie ac etiam Comes Rossilionis et Ceritanie. Attendentes vos fidelem nostrum Petrum Michaelis Carbonell oriundum Civitatis Barchinone esse ydoneum et sufficientem ad tabellionatus officium exercendum prestito prius per vos in Cancellaria nostra juramento quod bene et legaliter vos habebitis in exercendo officio memorato constituimus et creamus vos eundem Petrum Michaelis in notarium publicum per totam terram et dominationem nostram ita quod in universis et singulis locis et terris ditioni et jurisdictioni nostre subiectis possitis recipere et conficere testamenta acta attestationes sententias et quelibet instrumenta quorumcumque contractuum fuerint et quaslibet alias scripturas publicas et auctenticas et eas scribere et scribi facere per substitutuum aut substitutos a vobis juratos tamen de quibus quidem prothocola sive capibrevia faciatis notularum ut eterne memorie comendetur. Nos enim ipsis testamentis actis attestationibus sententiis instrumentis et aliis scripturis publicis et auctenticis per vos bene et legaliter conficiendis et scribendis aut scribi faciendis per juratos substitutos a vobis autoritatem nostram impendimus pariter et decretum ita quod eisdem in judicio et extra judicium fides plenaria adhibeatur et omnimodam obleneant roboris firmitatem tamquam publica manu facta dum tamen subscriptionem vestram et signum apposueritis in eisdem qua vos auctoritate regia notarium et ipsis contractibus interesse teneamini confiteri. Serenissimis igitur quibuscumque nostris locumtenentibus generalibus nostrum super his significamus intentum. Mandantes de certa scientia et expresse gubernatoribus nostris generalibus eorumque vices gerentibus vicariis baiuiis justiciis curiis suprajunctariis çalmedinis merinis juratis et universis et singulis aliis officialibus et subditis nostris ubilibet constitutis presentibus et futuris dictorumque officialium locatenentibus ut vos dictum Petrum pro notario publico habeant et teneant per totam terram et dominationem nostram ac in testamentis et scripturis vestris publicis et auctenticis adhibeant plenam fidem, Adjicimus tamen quod testamenta codicillos instrumenta illorumque notas et transumpta acta attestationes testium et alias scripturas publicas et auctenticas quos quas et que receperitis confeceritis et scripseritis aut scribi feceritis intra Comitatus Rossilionis et Ceritanie ac terras Confluentis et Vallispirii vestris sumptibus facere et de medietate preciorum inde habendorum secundum ordinationes regias procuratori nostro Rossilionis aut quibus voluerimus teneamini respondere. In quorum testimonium presentem cartam fieri jussimus nostro comuni sigillo impendenti munitam. Datum in Civitate Beneventi die tercio mensis Marcii anno a nativitate Domini Millesimo CCCCLVIII Regnique nostri huius Sicilie citra farum anno vicesimo quarto aliorum vero Regnorum nostrorum anno quadragesimo tercio. Patriarcha et Cancellarius.

Petrus Puguriol mandato Regio facto
per Patriarcham et Cancellarium qui
eum habuit pro sufficienti.
P.

n-2-fol-63-eiusdem-comissio

Tomo I, texto XXV, testamento rey Martín de Sicilia


https://es.wikipedia.org/wiki/Mart%C3%ADn_el_Joven

Martín I de Sicilia, conocido como el Joven (1374-Cagliari (Cerdeña), 25 de julio de 1409), fue rey de Sicilia entre 1390 y 1409, III conde de Luna y V señor de Segorbe.


XXV.

Pergaminos de don Martín, n.° 454. 23 de julio de 1409.

In Christi nomine noverint universi: Quod nos Martinus Dei gratia rex Sicilie Athenarum et Neopatrie dux serenissimique domini regis Aragonum primogenitus ejusque regnorum et terrarum generalis gubernator corporali egritudine detentus nostro tamen sensu memoria et intellectu ac firma loquela consistentes nostrum facimus testamentum per modum sequentem. - Imprimis (In primis) instituimus et ordinamus nostrum heredem universalem in omnibus et singulis bonis nostris tam posessis quam quasi posessis mobilibus et immobilibus corporalibus et incorporalibus ubicumque et qualitercumque melius apparentibus et specialiter in regno Sicilie et insulis coadjacentibus ac ducatum Athenarum et Neopatrie cum omnibus juribus regalibus jurisdictionibus et pertinentiis universis serenissimum dominum regem Aragonum patrem et dominum nostrum carissimum salvis legatis et fideycommissis infrascriptis. - Item paternali afectione ducti instituimus nostrum heredem particularem carissimum filium nostrum don Fredericum natum ex nobis tunc soluto et Tarsia muliere soluta in comitatu de Luna sito in regno Aragonie ad nos spectante ex successione quondam serenissime domine regine Aragonie matris nostre carissime cum omnibus jurisdictionibus vassallis et juribus universis ad dictum comitatum pertinentibus necnon et in omnibus aliis bonis tam castrensibus quam feudalibus et paganicis quam aliis juribus quibuscumque ad nos spectantibus ex successione materna quondam serenissime regine predicte. - Item si contingat ex hac infirmitate decedere volumus et ordinamus quod illustris regina Blanca consors nostra carissima sit et remaneat vicaria in predicto regno Sicilie et ipsum regat gubernet et conservet ut vicaria generalis remanentibus in consilio fratre Alamanno de Foxa priore Messane et preceptore Montissoni Lodovico de Rajadells Bartholomeo de Juverio et Gabriele de Faullo militibus: et nichilominus cum contingerit Johannem Ferrandis de Heredia et Jacobum de Aricio milites redire ad regnum Sicilie declaramus et volumus ipsos et ipsorum quemlibet fore de consilio sicut sunt dicti quatuor superius nominati: ac etiam volumus et mandamus quod in predicto consilio una cum predictis sex interesse debeant tamquam consiliarii videlicet unus electus per universitatem urbis Panormi (Palermo) reliqus per universitatem Messane (Mesina) tertius per universitatem Cathanie quartus per universitatem Syracuse (Siracusa) quintus per universitatem Agrigenti (Agrigento) et alius per universitatem Trapani: quodquidem consilium jubemus quod regatur Cathanie (Catania) in cancellaria extra castrum usque ad ordinationem dicti domini regis Aragonie. - Item legamus dicte regine consorti nostre dotem assignatam nobis vel alii nomine nostro contemplatione matrimonii nostri et ipsius regine necnon et dotarium ac etiam legamus sibi triginta milia florennorum. - Item volumus et mandamus quod quamdiu dicta illustris regina viduitatem servaverit teneat et possideat omnia loca sibi assignata in camera et pro camera in regno Sicilie que et prout ad presens ex causa predicta tenet et possidet: et nichilominus specialiter suplicamus dicto domino regi Aragonie quatenus presentem dispositionem nostram singularem singulari affectione per nos ordinatam observare faciat cum effectu relinquentes in arbitrio dicte regine quod ipsa possit habitare in castro Cathanie Jaci vel Auguste in cujus regine custodiam ordinamus quod sit et esse debeat Gabriel de Faullo miles cui dicti castri eligendi per dictam reginam totalem custodiam regimen et conservationem relinquimus et comendamus juxta tenorem cujusdam albarani nostre propie manuscripti et consignati dicto Gabrieli militi: mandando dictis castellanis et cuilibet ipsorum sub fide qua nobis tenentur quod dicto Gabrieli obediant tanquam persone dicti domini regis atque nostre: et suplicamus eidem domino regi Aragonie quod mandet dictum nostrum albaranum debere exequi cum eftectu. Et si ipsa regina eligerit stare in castro Cathanie eo casu dicto Lodovico de Rayadelles militi comendamus gubernationem civitatis Cathanie cum consilio preceptoris Montissoni et Gabrielis de Faullo militis: dicto tamen Gabrielli militi comendamus regimen et gubernationem castri ipsius civitatis juxta tenorem dicti albarani et quousque per dictum serenissimum regem Aragonum fuerit aliter provissum: et si in dicto albarano non continerentur stetur simplici verbo dicti Gabrielis militis cui ipsi castellani propterea obediant tanquam nobis: quod albaranum in omnem eventum volumus observari etiamsi in aliquo presens testamentum eidem contradicetur albarano. - Item rogamus dictum dominum regem Aragonum quod dignetur filiam nostram naturalem nomine Violanti maritare magnifice ad ejus arbitrium et discretionem. - Item volumus et rogamus serenissimum dominum regem patrem nostrum et heredem universalem quod dignetur onus assumere maritandi honorifice Tarsiam matrem don Friderici et Agatuciam matrem dicte Violantis.
- Item legamus pro anima nostra et male ablatis incertis erogandis per fideycomissarios nostros auri centum milia florennorum. - Item ordinamus et mandamus quod omnes assignationes facte officialibus provissionatis assignatariis domesticis et servitoribus nostris ubicumque in regno Sicilie existentibus que ipsas assignationes consueverant maxime super portubus habere illas habeant ad eorum vitam easque eisdem legamus et relinquimus duraturas in vita ipsorum prout et sicut in provissionibus et executoriis litteris nostris inde factis potest apparere: rogantes specifice prefatum dominum regem Aragonum patrem et heredem nostrum quatenus dignetur ejus majestas pro bono regni Sicilie confirmare et acceptare presens generale legatum et assignationes predictas ipsis servitoribus nostris. - Item confirmando et de novo concedendo Galcerano de Sanctapace militi annuales redditus unciarum centum viginti terre Calatagironi quas olim habebat quondam Uguetus de Sanctapace miles ejus frater et exinde Calceranus ex provissione et concessione dicti domini regis Aragonie et nostra super redditibus dicte terre ex habundantiori cautela eidem Calcerano legamus et relinquimus easdem: et quia idem Calceranus temporibus retrolapsis aliquibus annis non recepit dictas uncias centum viginti prout debebat in recompensationem dictorum annorum preteritorum volumus quod calculato et declarato de toto eo quod non receperit illud recipiat habeat et consequatur super aliis reditibus regni nostri. - Item volumus et mandamus quod comitissa Calalabillocte uxor subarrata cum Artali de Luna disponsetur in faciem Ecclesie et nuptui tradatur dicto Artali cui Artali nomine ipsius uxoris libere et expedite assignetur tam dictus comitatus quam baronia Biskone et Juliane spectantes ad dictam comitissam ejus uxorem qui quidem Artalis etiam consequatur pro parte dicte uxoris sue omnia alia et singula jura spectantia ad dictam ejus uxorem: ubicumque et qualitercumque melius apparentia.
- Item volumus et mandamus quod omnia jocalia nostra cum publico inventario per Sanccium Rohiz de Lihori militem camerlengum nostrum assignentur Petro Torrelles militi per eum deferenda et assignanda dicto domino regi genitori nostro: et ea jocalia que sunt pignoris nomine tradita patronis galearum nostrarum pro certa quantitate peccunie soluta peccunia ipsa per dictum dominum nostrum genitorem patronis ipsis assignentur sibi jocalia supradicta.
- Item legamos Johanni Darbea militi consideratione suorum serviciorum unciarum auri duo milia.
- Item legamus consideratione suorum serviciorum magistro Rogerio Camma phisico nostro et filio suo post eum tonnariam Panormi: quam quidem tonnariam volumus per supradictos teneri pacifice et sine controversia donec ei vel ejus filio provideatur de equivalenti excambio ultra tamen assignationem ejusdem magistri Rogerii debitam et consuetam quam habere volumus ut solebat.
- Item legamus Garcie Latras militi uncias tres mille.
- Item legamus Ugueto de Foxa militi ultra assignationem et gratiam per nos sibi factam decem milia florennorum.
- Item legamus Sigerio de Perapertusa militi florennorum auri decem milia.
- Item in aliqualem recompensationem serviciorum legamus Jacobo de Aricio militi prothonotario nostro tonnariam Bonaxie in ejus vita et filii sui per eos tenendam pacifice et sine controversia quousque provideatur dicto militi vel ejus filio nunc viventi de excambio equivalenti quod sit duraturum in vita dicti militis et filii sui ultra consuetam assignationem ejusdem militis.
- Item confirmando Alberico de Heredia militi baroniam Palacioli cum juribus suis legamus sibi florennorum auri triginta milia.
- Item legamus Lodovico de Rayadelles militi consideratione suorum gratorum serviciorum florennorum auri viginti quinque milia.
- Item legamus Sanccio Roiz de Lihori militi camerlengo nostro totum id et quicquid proventurum est vel erit ex redemptione Guillermi de Moglo militis capiti armate januensium Janecti scutiferi vicecomitis Narbone Caroli Omellini Symonis de Amari Brance Doria Ambrosini de Grimaldis et ejus fratris captivorum quomodocumque et qualitereumque proveniat cujus rei causa dictos captivos sibi tradimus et assignamus.
- Item legamus Aloysio de Santadria militi super tractis regni Sicilie in ejus vita et filii sui nunc viventis annuales redditus florennorum mille.
- Item legamus fratri Johanni Ximeniis confessori nostro redditus mille florennorum auri quousque provideatur sibi de aliqua dignitate equivalenti vel majori.
- Item legamus Isabelle de Luna pro ejus maritagio florennorum auri decem milia.
- Item legamus Bernardo Centelles militi camerlengo nostro florennorum auri quinquaginta milia. - Item legamus infrascripto notario et secretario nostro in subsidium militie et ejus serviciorum consideratione Jacobo de Gravina militi uncias auri mille super reditibus cabelle tritici civitatis Cathanie.
- Item legamus Petro Caldarono castellano Catanie uncias auri mille.
- Item legamus Gabrieli de Faullo militi florennos auri viginti milia.
- Item legamus Giliberto Centelles militi florennorum auri decem milia.
- Item legamus Petro Darbea militi florennorum auri decem milia.
- Item legamus Nicolao Dabella militi et ejus filiis de suo corpore legitime descendentibus super tractis regni Sicilie annuales reditus florennorum auri mille.
- Item legamus Augerot Delarca militi florennorum auri decem milia.
- Item volumus et mandamus quod quodam joellum quod nunc est in posse dicti camerlengi nostri restituatur dicte regine consorti nostre.
- Item ordinamus nostros fideicommissarios seu malmissores dictum dominum regem Egidium Roiz de Lihori militem gubernatorem Aragonum Sanccium Roiz de Lihori militem camerlengum nostrum et prefatum fratrem Johannem de Eximeniis quibus virtute hujusmodi testamenti seu ultime voluntatis nostre plenam conferimus potestatem et facultatem predicta omnia et singula distribuendi exequendi administrandi et penitus adimplendi. - Et hanc volumus esse ultimam voluntatem nostram quam valere volumus jure testamenti et si jure testamenti non valeat vel valebit valeat seu valebit vel valere possit jure codicilli vel alterius cujuslibet ultime voluntatis: supliciter exorantes dictum dominum regem quatenus presentem voluntatem nostram dignetur nostra sola voluntate et veritate inspecta eandem ut predicitur tanquam validam facere effectui demandare. Actum in castro Calleri anno Domini millessimo quatuorcentessimo nono vicessima quinta die julii secunde indictionis. - Sig+num nostri Martini Dei gratia regis Sicilie Athenarum et Neopatrie ducis et primogeniti Aragonum supra nominati qui predicta firmamus concedimus et laudamus presentibus ad hec vocatis et rogatis testibus infrascriptis videlicet nobilibus Johanne Ferrandis de Heredia Sanccio Roiz de Lihori Bernardo Centelles militibus fratre Johanne Eximeniis confessore Antonio Valls Petro Compagnono secretariis Alberico de Heredia Uguet de Foxa Sigerio de Perapertusa Nicolao Dabella Johanne Castellar et Garcia Latras militibus et Rogerio de Camma phisico et Jacobo de Aricio milite prothonotario. + Ego frater Johannes Exameno confessor dicti domini regis testor. - + Yo Sancho Roiz de Lihori son testimoni - + Jo Johan Ferrandez de Heredia som testimoni - + Jo Bernat Centelles som testimoni - + Ego Anthonius Valls predictus pro teste me subscribo - + Ego Jacobus de Aricio premissis interfui et testor. -
+ Ego Nicolaus de Apilia testor. - + Jo Uguet de Foxa son testimoni. - + Yo Johan Castella ne so testimoni. - + Eguo Seguier de Peyrapertusa son testimoni. - + Eguo Guarcyas de Latras testor. - + Ego Rogerius de Camma phisicus testor. - + Yo Alberico de Heredia so testimoni. - + Ego Petrus Companyoni de Stagneolo qui premissis presens fui hic me pro teste subscribo.
- Sig+num mei Jacobi de Gravina militis regii secretarii et publici notarii auctoritate regia in regnis Sicilie et Sardinie qui ad hec vocatus premissa propia manu scripsi eisdemque interfui
publicavi et clausi cum rasura ubi legitur videlicet nobilibus non vicio set errore: ideo pro autentico habeatur.

https://es.wikipedia.org/wiki/Cagliari

Què vol Hitler ?

¿Què vol Hitler?  ¿ Qué quiere Hitler?  El estrecho vínculo entre el nazismo y el nacionalismo catalán Es bien sabido, gracias entre otr...